PLEBEJUM Fatum

PLEBEJUM Fatum
PLEBEJUM Fatum
apud Iuvenalem, l. cit. supra, voce Delphini dicitur, de quo plebeiae mulieres Astrologos in Circo consulebant: Nempe crepido vel margo vel pulvinus aut etiam septum e ligno factum; per medii Circi longitudinem porrigebatur, circa quod equi septies currebant; Lydus κρηπίδα, Latini Euripum, item Spinam dixêre, et Intermetium. In hoc Euripo seu intermedio, quod erat divisum turribus sive falis, quibus numerus curriculorum indicaretur, ut et delphinis ad eundem finem factis; mediocres ac de plebe feminae, spatium utrique metarum lustrantes, vilos et triviales ac e Circo Astrologos consulebant: cum divitibus responsa darent conducti ex Phrygia Augures, insignes Mathematici et Auspices, qui publica fulgura condebant, ut in praecedd. Satyricus dixit. Vide Salmas. ad Solin. p. 912.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”